Η Ρώμη και η
Καρχηδόνα
Κείμενο:
Hannibal, dux Carthaginiensis, VI et XX
annos natus, omnes gentes Hispaniae bello
superavit et Saguntum vi expugnavit. Postea Alpes, quae Italiam ab Gallia seiungunt, cum elephantis transiit. Ubi in Italia
fuit, apud Ticinum, Trebiam, Trasumenum et Cannas copias Romanorum profligavit
et delevit. Populus Romanus cladem Cannensem pavidus audivit. In agro Falerno
Hannibal ex insidiis Fabii Maximi se expedivit. Postquam XIV annos in Italia
complevit, Carthaginienses eum in Africam revocaverunt. Ibi Hannibal bellum cum
Romanis componere frustra cupivit. Denique cum P. Scipione apud Zamam
dimicavit, sed Romani victoriam reportaverunt.